monumenta.ch > Augustinus > sectio 22

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 67, 22
Hunc autem montem consequenter dicit montem Dei, montem uberem, montem incaseatum, vel montem pinguem. Quid hic autem aliud pinguem, quam uberem diceret? Est enim et mons isto nomine nuncupatus, id est Selmon. Sed quem montem intelligere debemus montem Dei, montem uberem, montem incaseatum, nisi eumdem Dominum Christum, de quo et alius propheta dicit: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium ? Ipse est mons incaseatus, propter parvulos gratia tanquam lacte nutriendos; mons uber, ad roborandos atque ditandos donorum excellentia: nam et ipsum lac, unde fit caseus, miro modo significat gratiam; manat quippe ex abundantia viscerum maternorum, et misericordia delectabili parvulis gratis infunditur. Ambiguus est autem in graeco casus, utrum sit nominativus, an accusativus; quoniam in ea lingua mons neutri generis est, non masculini: ideo nonnulli Latini non interpretati sunt, montem Dei, sed mons Dei. Puto autem melius esse, in Selmon montem Dei, hoc est, in montem Dei qui vocatur Selmon: secundum intellectum quem supra, ut potuimus, exposuimus.